Find this Story

Print, a form you can hold

Wireless download to your Amazon Kindle

Look for a summary or analysis of this Poem.

Enjoy this? Share it!

Epitaphium
by [?]


[LATIN VERSION OF THE EPITAPH IN GRAY’S ELEGY.]

1.
Hic sinu fessum caput hospitali
Cespitis dormit juvenis, nec illi
Fata ridebant, popularis ille
Nescius aurae.

2.
Musa non vultu genus arroganti
Rustica natum grege despicata,
Et suum tristis puerum notavit
Sollicitudo.

3.
Indoles illi bene larga, pectus
Veritas sedem sibi vindicavit,
Et pari tantis meritis beavit
Munere coelum.

4.
Omne quad moestis habuit miserto
Corde largivit lacrimam, recepit
Omne quod coelo voluit, fidelis
Pectus amici.

5.
Longius sed tu fuge curiosus
Caeteras laudes fuge suspicari,
Caeteras culpas fuge velle tractas
Sede tremenda.

6.
Spe tremescentes recubant in illa
Sede virtutes pariterque culpae,
In sui Patris gremio, tremenda
Sede Deique.